433
278 HIERONYMI RVBEI
aliter unquam ueritatem peruestigare tenta¬
ret, uti euenit; nam illis addictus totus, obijt;
& profectò si natura id contigisset, perpetuò
id fuisset consecutus.
Arbitrantur alij corpora metallorum, quae
ab auri praestantia absunt perfecta fieri posse
solis ustionibus, calcinationibus uocatis, sae¬
repetitis, si tamen semper in corpus redi¬
gantur. Plerique Venerem, ita enim aes appel¬
lant, cum spiritu stanni, cui Iouis nomen im¬
posuêre, duodecim horarum spatio, si ui ignis
eliquata perstent in optimum argentum uer¬
ti affirmant. Arsenico alij & auripigmento
uulgaribus ignis ui in sublime saepiùs elatis,
asserunt id fieri, addito tamen Mercurio subli¬
mato, & Luna. Quidam una sola re fieri tra¬
dunt; tes ipsas alij in sublime elatas, conan¬
tur, adiecta Luna, in aquas perspicuas solue¬
re, & demum cogere; idque repetunt, dum ue¬
lut cera, temperato liquescantigni; si enim
in aes fusum, huius medicinae parùm conij¬
ciatur, Lunam fieri optimam affirmant. Mi¬
scent alij cum elimata Lunae scobe, Mercu¬
rium sublimatum, totiesque in sublime, ui ignis,
efferunt, dum optimè mixta, in igne simul per¬
durent, & molli liquescant pruna; sunt qui ea¬
dem humido loco, ut in aquam abeant, po¬
nunt, mox cogunt; idque saepe repetunt; esse
enim optimum medicamentum aiunt, ut in
argentum aes uertatur. Tormentis etiam ne¬
quaquam