433
116 HIERONYMI RVBEI
aurum soluunt; uariaque morborum genera cu¬
rant; nec ab re, quando ros ipse magnas uires
habet, & si ipse solus destilletur, multiplices
emittit partes, nempe aquam, oleum triplex,
& salem.
De Saccharo. Cap. VII.
OLEVM è saccharo aliquot grauissimi
Quiti quęsiuerunt, ut esset temperamen¬
tum oleo chalchanthi, huiusque uehe¬
mentia retundi posset cùm potatur, existimam
tes fore, ut hac ratione plurimum conduce¬
ret, nihil autem obesset; itaque putarunt non
nulli se illud reperijsse, imponentes saccharum
in aqua ardente optima, & ignem accenden¬
tes; ubi enim ardere desijt, totaque absumpta
aqua est, oleum sacchari apparet: sed hoc ue¬
oleum non est; nam si ad ignem adhibea¬
tur, concrescit, quo modo manus christi uo¬
cata. Mirari autem fortasse quispiam posset,
cur cùm saccharum, aqua, iure, & caeteris hu¬
midis rebus liquescat, in aqua tamen uitae aut
nulla ratione, aut certè difficile soluatur: sed ob
siccitatem ardentis aquae fieri id puto, quae
conseruat, cogitque, non destruit, ac dissipat; quam
quam ob tenuitatem penetrare in minima fo¬
ramina possit. E saccharo & mercuriali her¬
ba oleum eliciunt, quod optimum colorem
faciei conciliat, Epilepsiae conducit, si qua¬
draginta