433
DE DESTILLAT. SECTIO II. 117.
draginta diebus, quotidie mane, drachma
exhibeatur: quòd si cum castoreo sumatur, ner¬
uorum contractiones remouet cuiuscunque lo¬
ci; sanat quoque stuporem membrorum; ui¬
sus hebetudini confert, in oculis positum; sic
autem efficitur; cum saccharo partes ęquales
mercurialis conterunt, & in curua cucurbita
octo diebus macerant, inde duplici uase de¬
stillant; manat enim oleum album. Quòd si
saccharo, duplum aut etiam triplum frago¬
rum maturorum addatur, & octo diebus, te¬
pentis aquae balneo macerentur haec simul
inde eodem tepente balneo aqua extillet, exi¬
bit aqua ad faciei ictus cum inflammatione,
ad lachrymantes oculos, ad uisus imbecilli¬
tatem admodum utilis. Pari fermè ratione
saccharum stibij qualitatem recipit, ac potis
oleum ipsius, colore rubro, sanguinem refe¬
rens, in uas recipiens defert; Verùm igne ue¬
hementiori hîc opus est, cucurbitaeque incur¬
uae, optimo luto incrustatae, fundus, nullo ci¬
nere supposito defenditur, saccharumque can¬
dum esse debet; Epilepticis hoc oleum, om¬
nique cerebri affectui prodest, bibitum: acci¬
piuntur autem sacchari & stibij ęquales por¬
tiones, & supra marmor optimè simul terun¬
tur. Alij ad libras quatuor sacchari, addunt
rhapontici libram, rhabarbari unciam, florum
mercurialis libram, omnibusque contusis,
ptimi, ac generosi uini tantum affundunt, ut
emi¬
H 3