485
DE VILLA NOVA. 155
aquae albae et mitte ad sublimandum uigorando subtus ignem
paulatim & paulatim, donec sublimetur ex eo quicquid ex
eo fuerit uolatiuum: deinde infrigidatum extrahe, & quod
ad latera uasis: supereuolatum fuerit, cum alia parte suae
aquae redigae super foeces suas terendo imbibendo & assando,
donec fiat sicut pasta & remitte ad sublimandum. Ita conti¬
nue reitera contritionem, imbibitionem, assationem & su¬
blimationem uigorando semper ignem donec fungatur terra
duplum sui de aqua, & nihil penitus sublimetur ab ipsa, &
reducas semper quod superius ascendit, super illud quod in¬
ferius remanet fixum, quousque totum figatur deorsum, nam
sulphur fixum cum sit congelans congelatum, naturaliter
congelat suum Merc. per frequentem sublimationem, uel sul¬
phuris reiterationem super ipsum. Exemplum autem huius
est terra & aqua, & cum aquae commmiscetur cum terra,
terra absorbet aquam sua siccitate, & inspissat eam scilicet
aquam sua densitate & facit eam sibi similem sua grossi¬
tie, quoniam omne siccum naturaliter appetit humidum,
ut in suis partibus sit continuatum, unde oportet exprimere
rem illius scientiae et ad plenum cognoscere uires naturae et eis¬
dem firmiter adhaerere, quoniam natura sufficiens est tibi
& sibi et similiter in omni quo indiget ad sui perfectionem.
ipsa siquidem cum sit sagax est sollicita in creatione sui cor¬
poris, cuius sollicitudinis non est finis. Sufficit ergo uobis cha¬
rissime naturam sapienter disponere extrinsecus, quoniam
ipsa sufficit intrinsecus ad sui operationem. Motus siquidem
ipsius sunt adhaerentes sibi uiae uni & ordini uni, modo me¬
liori & certo quo posset excogitari, ut patet in creatione cu¬
iuslibet generati. Idcirco additamentum dispositionis & prae¬
paramentum, debent esse in magisterio philosophorum, id est,
V iij