485
COLLECTANEA ARNALDI
operantium, quia natura motum suum praeterire non pote¬
rit, nisi impedita fuerit per contrarium. Certum nanque tem¬
pus est quod ipsa habet ad impregnandum & pariendum,
& nutriendum & operandum, unde cum terram habueris
impregnatam expecta partum, cum uero peperit filium nu¬
trias eum quousque possit, tollerare omnem ignem & tunc
poteris de ipso facere proiectionem.
De reductione aeris super elixir ad album.
IGITVR cum aqua fuerit, cum terra fixata,
tere, imbibe eam imbibitione rorida, cum una
parte aeris sui, & pone ad sublimandum faciens
sub eo ignem primo lentum, postea fortiorem, quousque per
continuam sublimationis reiterationem, totum figatur deor¬
sum. Tunc per diem & noctem facias ignem sub eo fortem.
Secunda die cum sua nocte fortiorem. Tertia die cum sua
nocte facias fortissimum ignem sicus est ignis fundendi: se
enim aer figitur, cum aqua & terra, quia natura laetatur
natura & natura docet naturam praeliari contra ignem per¬
sequente nanque fugienti, obuianti perit fuga, quoniam auis
plumata detinetur ab implumata deorsum in terra.
De inceratione elixir albi.
ABHINC ergo extrahe & de lamina cristallina
quam infundo reperies lucidam drachmam unam
tere, & cera inceratione ultima guttando super
ipsum guttam ad guttam in tenui crucibulo super ignem le¬
uem, de suo dere albo, iam dicto, donec fundatur, sicut ce¬