202
Mercurius
noster.
Aqua nubis
Nomia plu¬
ra
Secretum
serua.
ROSARIVM
non fuisset, aurum albi alchimiae non fuisset. Ro¬
sarius: Hic est mercurius noster nobilissimus, &
deus nunquam creauit rem nobiliorem sub coelo
praeter animam rationalem. Plato. Haec est
materia nostra & secretum nostrum. Ortulanus:
Sic habes verum Mercurium extractum ab istis
duobus corporibus praenotatis, & est bene lo¬
tus & digestus, & iuro per deum, quod nullus ali¬
us Mercurius est in via vniuersali, nisi iam decla¬
ratus, in quo dependet tota philosophia, qui ali¬
ter dicit falsum dicit. Parmenides in turba: Qui¬
dam audientes aquam à philosophis nominare,
putant aquam nubis esse, certe non, sed si haberent
rationem, scirent vtique aquam esse permanentem,
quae quidem aqua permanens esse non potest abs¬
que suo corpore cum quo soluta est. Alphidius:
Istam medicinam vocant philosophi omnibus no¬
minibus, quia tot nomina sunt huic mercurio im¬
posita, quod vix aut nunquam possit aliquis noua ratione
vocabula inponere, & dicit Plato philosophus:
Nos omnia reuelauimus excepto secreto artis quod
nemini licitum est reuelare, sed attribuimus illud
deo glorioso, qui cui uult inspirat, & cui uult aufert
Salomon rex: Hęc est filia ob quam regina austri ab ori¬
ente dicitur uenisse, vt aurora, consurgens audire
& intelligere & videre sapientiam Salomonis, &
data est in manu eius potestas, honor, virtus, &
imperium