433
DE DESTILLAT. SECTIO II. 119.
co optimè luto incrustari debet cucurbita,
quam nonnulli etiam curuam accipiunt. Pri¬
autem aqua exit alba, auctiore mox igne,
flaua; & tandem rubra quae seorsum colligi¬
tur, cùm ignis odorem sapiat, & ad alia adhi¬
beatur, quam duae priores; nam ad ulcera pro¬
funda, serpentia, sordida, cum unguentis uti¬
liter miscetur, & capillos tingit; superiores
alba, & flaua, purgato iam corpore, suffusio¬
nes, & albugines oculorum sanant, lenior ta¬
men ea putatur, quae è melle rosaceo, deinde
quae ex melle communi, pòst etiam è scillitico.
quod si oculares herbas infuderis, nempe se¬
seli, euphragiam, chelidonium, rutam, sum¬
mitates, atque etiam semen foeniculi, sagape¬
num, modicum sacchari candi, ammoniacum,
galbanum, multo efficacius medicamentum
effeceris. Casui pilorum, ipsisque producendis,
ac ruffandis, optimè faciunt eaedem aquae, &
earum, quas illis infuderis, rerum uires ad se
trahunt, perinde ac aqua ardens. Sunt qui
quas omnes destillantes unico uase recipiant,
& ubi pars crassior ad fundum uasis, in quo
seruantur, descenderit, perspicuaque aqua eua¬
serit, tepentis aquae balneo iterum destillant;
idque sexies aut septies repetunt; rufo enim co¬
lore amisso, aureum acquiret hic liquor, cuius
in tuenda ualetudine, producendaque uita ad¬
mirabiles penè uires prędicant; catarrho, tussi,
lieni prodest; imbecillas uires restituit, stipa¬
tiones
H 4