433
120 HIERONYMI RVBII
tiones reserat, putredinem arcet, uenenis re¬
sistit, ac urinam ciet.
De Cera. Cap. IX.
Cum aliquid mellis adhuc Cera referat,
idcirco, ut scribit Galenus, paulum quid¬
dam digerentis, calidaeque facultatis re¬
tinet; neque uerò dubium est, quin aliqua ex par¬
te propolim sapiat, nempe suum fundamen¬
tum, ac quasi initium: quae propolis, cerosae,
ut asserit Dioscorides, naturae, imò cera uirgi¬
nea, ut Scribonius uertit, magno ad medica¬
mina usus à Plinio lib. 11. cap. 7. scribitur, &
admodum ualenter attrahetis est facultatis
adeò ut magnoperè euocet, & aculeos, & om¬
nia corpori infixa extrahat: Non igitur fuerit
mirum, si stillatitius cerae liquor, magnas ui¬
res habeat; nam cum cera ipsa omnium ferè
qualitatum medio temperata sit, nonnihilque
aquirere ob destillationem, tenuitatis possit,
meritò ad propolis uires, suis non amissis,
accedet; quamobrem non iniuria in hoc mul¬
ti elaborarunt; Itaque eliquatam ceram in
quam communem proijciunt, idque ad octo
aut decem uices repetunt, manibus semper
agitando, macerandoque inde retorta cucur¬
bita, absque cineribus lento igne eliciunt oleum,
quod cùm primò exeat butyri modo, quin¬
quies, sexiesue est repetenda destillatio,
dum