241
146 DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
Quod autem asserunt de margaritis & la¬
pibus, scimus quòd aliqui lapides, & mar¬
garitae omnes dissolui possunt ab aliquo li¬
quare. Praeterea omnia haec ab igne uinci
possunt, & tandem in cinerem uerti. Non
uertuntur in cinerem, nisi humor in eis con¬
tentus absumatur, qui quidem, an seruari
possit, nec ne, quaerendum est ab artificibus
in hac arte expertis, qui si in uaporem exire
non sinatur, & arte cogatur, ac retineatur:
profectò non euanescet, & ut etiam arte com¬
pertum est, quod uapores qui à rebus attol¬
luntur, arte condensantur, qui condensati
in aquam resoluuntur. Quòd autem lapi¬
des ab igne uincantur, patet ex uerbis Arist.
4. meteor. ubi inquit, cremari autem posse
corpora omnia uidentur, quae in cinerem
soluuntur, quae affectio omnibus inest. Quae
autem à calore, aut ab utroque calido & fri¬
gido coagulantur. Haec enim ab igne euin¬
ci conspiciuntur, & gemma ea, quae carbun¬
culus uocatur, minime lapidum omnium
id patitur. Commentatores uerò cum red¬
dunt rationem, cur carbunculus minimè la¬
pidum omnium crematur, non ex eo acci¬
dit, quod nihil humoris contineat, quem¬
admodum pumex, aut cinis, quae ob eam
causam