241
DE QUINTA CHYM. ESSENTIA. 145.
quàm impossibilitatem, hic est enim modo
loquendi apud Arist. nam, & eodem libro
inquit, quod quae frigore & siccitate con¬
creuerunt, calore & humore necesse est ut
soluantur, quamobrem igne & aqua. Haec
enim sunt contraria, & aqua quidem, quae
igne solo, igne autem, quae solo frigore: id¬
circo si accidit ut aliqua utroque concrescant,
haec minime possunt resolui: talia autem fi¬
unt quae liquefacta, frigore deinde concre¬
scunt. Postquam reddidit rationem, subiun¬
git exemplum, inquiens, ferrum autem ca¬
lore liquatum, frigore concrescit: quia ad
concretionem utroque opus habet, ideoque
solui non potest, tamen scimus ferrum ma¬
ximo igne liquari posse, ideo uerba Arist.
non sunt simpliciter, & absolutè aliquan¬
do intelligenda, quemadmodum cum as¬
serit indissolubile non fit, quod nullo mo¬
do solui possit, & incorruptibile, quod nul¬
lo modo corrumpi, & inuisibile, quod nul¬
lo modo conspici, uerùm interdum diffi¬
cultatem notant, ut de inuisibili, & inau¬
dibili 2. de anima, & de incorruptibili pri¬
mo de coelo traditum est, & hoc loco 4. me¬
teor. de insolubili, ut optimè notarunt com¬
mentatores.
K
Quod