433
DE DESTILLAT. SECTIO IIII. 281
runt, & quidem fortasse uerè, sed lapidem ipsum
conficere alij quaerunt è salibus, aluminibus,
chalcanthis; alij ex puerorum lotio, aut iuue¬
num, ex oleo è stercore humano: plerique ex
bile, aut pituita, sunt qui plantas ad id deligant,
animalia, oua, lac, atque ipsum etiam humanum
semen, tantum potest auri fames. Nec desunt
qui membranam illam humani foetus, quam
uulgò appellant secundinam, medici plerique
[GR]χωριον[/GR] uocant; quamuis aliquibus chorium
nihil aliud sit, quàm uasorum umbilicalium
ramificatio, & contextus; laudent, cùm tamen
ignorent, quae secundae sint, de quibus Che¬
mici meminerint. Conflare quidam lapidem
illum ex solo Mercurio miris modis agitato
frustra tentant; nonnulli è solo sulphure uul¬
gari ui ignis in sublime sępiùs elato, & deor¬
sum tandem fixo; magnumque hoc sulphure com¬
cludi arcanum asserunt; cùm tamen non in¬
telligant de quo sulphure tot scribant doctio¬
res Chemici cum partum terrę illud uocent, &
è metallis magno, eruditoque artificio extra¬
hant. E plumbo alij, aut è stanno atque etiam è
ferri spuma, & recremento, alij è pyrite lapide,
conficere lapidem hunc student, cùm nesci¬
ant; si de lapide philosophorum quę scribun¬
tur uera sunt; ex auro solo id semen, quod la¬
pidem uocamus, elici posse, ut uir doctissi¬
mus Fernelius scribit; Cùm enim (inquit) ma¬
xima uis seminis in oleo quodam inhaerescat,
id
S 5