433
282 HIERONYMI RVBEI
id quidem in caeteris metallis inflammari, cre¬
marique igne solet: in auro autem non potest; qua
de causa id nullius ignis ardore torreri, absu¬
miue potest, & omne artis uim tollerat. Quan¬
obrem constare etiam satis arbitror, eos falli,
qui lapidem hunc, seu, ut Arabes uocant, eli¬
xir, è sulphure cum Mercurio uulgari coniun¬
cto, conflare student, ea permiscentes ac co¬
quentes, cinnabarimque facientes: uel sulphu¬
ris ipsius parati uirtute, Mercurium cogentes:
nam in principijs falluntur, siquidem ut ille
inquit satis eruditus poëta:
"Hordea cui cordi, demum serit hordea, ne tu
Nunc aliunde pares auri primordia; in auro
Semina sunt auri."
Aquam alij ponderosam quaerunt, & ex¬
chalcantho ui maxima eliciunt, saepiusque re¬
petunt, sudantque ut chalcanthum optimum ha¬
beant, praesertim cyprium; aut quod in aeris
fodinis reperitur; neque ex alio lapidem philo¬
sophorum fieri posse affirmant, ea sententia
decepti, quòd qui sapientiores huius artis
scriptores habentur, asserant, aquam è qua lapis
gignitur, ponderosam esse, sic ut alias ponde¬
re superet, cum tamen aliam aquam intelligant, quam
ignis non absumit. Idem de ijs dixerim qui
eundem conficere è stibio, aceto dissoluto,
aut eius oleo putant, quòd semina in ijs auri
non insint, neque ullius perfecti metalli.
Non minori in errore uersantur, qui [GR]μᾶλαγμα[/GR],
amalga¬