433
122 HIERONVMI RVBEI
crassius fiat à calido, propter admixtionem
partium aërearum cum aqueis, unde magna
sequitur tenacitas, non negauerim tame quin
uti prima sect. dixims, destillari aliquo modo
possit, & acquirat maiorem tenuitatem ac pe¬
netrationem, qua expectorare humores, pul¬
monemque expedire, & coquere etiam cruda
possit. Destillatur autem cucurbita retorta,
cùm parum possit ascendere; faciliusque ascen¬
dit, cum alijs rebus iungitur, ut ij faciunt, qui
nimia macie extenuati pinguescere student;
accipiunt enim butyri recentis lib. duas, ana¬
tis & capi carnem, quae in lib. 18. aquae ad di¬
midias decocta fuerit, unà cum ipso iure, in
quo albissimi panis medulla infunditur, mo¬
dicoque sacchari adiecto, uitreis organis aquam
eliciunt: plerique plura addunt, ut res magis,
minúsue postulat. Ipsae etiam mulieres stil¬
latitio butyro, faciem, manus, pectusque in¬
ungunt, ut ne rugas contrahant, cutemque
emolliant: tametsi ipsae quoque oryzam in pe¬
dum uitulinorum iure decoctam, panisque
micam lacti infusam, ouorumque candida cum
corticibus, & huiusce generis nonnulla adiun¬
gunt, simulque destillant, ut iuuentutis speciem
mentiantur. Plurimum autem stillatitius bu¬
tyri liquor, uenenis, praesertim erodentibus,
aduersari creditur, quòd ob tenuitatem pe¬
netret, facileque cum ueneno misceatur, & eius
acrimoniam ac malignitatem, motumque ob pin¬
guedi¬