DE
DESTILLAT.
SECTIO
II.
121
dum
oleum
exeat,
quod
non
concrescit,
nec
cogitur;
atque
id
signum
perfecti
olei,
repeti¬
tis
destillationibus
expectandum
est:
confert
hoc
oleum
doloribus
stomachi,
&
praecor¬
diorum,
tussi,
humoribus
crassioribus
è
pe¬
ctore
expurgandis,
uulneribus
quoque
cruen¬
tis,
&
partium
neruosarum
optimè
conducit.
Sunt
qui,
ubi
mel,
ac
cera
diligenter
ex
apibus
expressa
sunt,
apes
siccant,
&
cum
cera
miscent,
oleumque
destillatione
eliciunt,
podagricis
u¬
tile.
Vt
tamen
oleum
è
cera
efficacius
ad
ulce¬
ra
habeatur,
plerique
eliquatam
ceram,
uino
albo
generoso
septies,
octiésue
extinguunt;
nam
magis
uinum
extenuat,
&
ad
partium
sepa¬
rationem
conducit,
eodemque
uti
suprà
dictum
est,
modo
oleum
destillant;
Ceram,
alij,
eadem
ratione
eliquatam,
in
urinam
conijciunt,
late¬
rumque
puluerem
addunt,
ac
recurua
cucurbi¬
ta,
optimè
stipatis
rimis,
destillant,
moderato
primum
igne,
mox
auctiore,
uulneribusque
ma¬
gno
successu
imponunt,
praesertim
ubi
ter
re¬
petita
fuerit
destillatio,
singula
destillatione,
quod
manat
oleum,
seorsum
asseruantes.
Alij
ad
ceram
adiungunt
thus,
myrrham,
&
aloëm
aequis
portionibus,
&
oleum
eliciunt,
ad
ulce¬
ra
ac
uulnera
optimum.
De
Butyro.
Cap.
X.
Qui
Butyrum
destillant,
ij
uidentur
pa¬
rum
utilitatis
recipere,
quòd,
ut
Auer¬
roës
inquit
in
Quartum
Meteororum,
cras¬
H
5