202
PHILOSOPHORVM
EXTRACTA¬
TVLO QVODAM APPRO¬
bato, dicto correctio fatuorum.
DE DIFFERENTIA SVL¬
phuris uulgi & simplicis Philosopho¬
rum non urentis.
Cum generaliter philosophus loquatur, quod sul¬
phur coagulat, dicendum quod non, quia omne
sulphur vulgi secundum philosophum metal¬
lis est extraneum & contrarium. Auicenna: Non
intrat in magisterium, quod non est ortum ab eo
quia semper inficit & denigrat, & corrumpit quo¬
cunque modo per artificium praeparetur. Est
enim ipsum ignis infectus, ergo fusionem impe¬
dit. Si vero calcinatur, in terream redit substanti¬
am vt puluis mortuus. Quo ergo modo potest
alijs vitam inspirare. Habet enim duplicem su¬
perfluitatem, scilicet inflammabilem substantiam
& terream faeculentiam. Igitur per haec conside¬
ra sulphura vulgi non philosophorum esse, cum
sulphur philosophorum sit simplex ignis viuus,
ita quod naturae defectum supplet, cum ipsum sit
superfluae maturitatis, secundum quod in natura
viuificans alia corpora mortua & maturans ea,
sua sit perfectum, ac per artificium magis ac ma¬
N iij
Sulphur no¬
strum.
Sulphur uul¬
gi
Ignis qualis
philosopho¬
rum
Maturans vi¬
vificans
Naturae de¬
fectum sup¬
plens