202
Argentum
uiuum fit li¬
quefacta cor¬
pore.
ROSARIVM
gis depuratum. Vnde Auicenna: Tale sulphur non
reperitur super terram, nisi in quantum existit in
istis corporibus, sole & luna, & in alio quidem est
illud quod nulli dicitur nisi ex parte dei sibi reuele¬
tur. In sole perfectius quia magis est digestum &
decoctum, philosophi enim subtiliter sunt imagi¬
nati quomodo in istis corporibus perfectioribus
sulphura illa elicere possent, & ipsorum qualitates
per artem purgare ut hoc haberent in arte median¬
te natura, quod in ipsis antea non apparuit quam uis ple¬
narie & occulte prius habuerunt, & hoc nequaquam
fieri concedunt sine corporis solutione & in primam
materiam reductione quod est argentum uiuum ex quo
facta sunt ab initio, & hoc absque ulla permixtione
rerum extranearum, quę extraneę naturę lapidem no¬
strum non emendant quoniam nihil conuenit rei, nisi
quod propinquum est ei, cum sit medicina simplicis ac vir¬
tualis naturę ex aqua mercuriali producta, inqua
aurum & argentum prius sunt soluta. verbi gratia, si
glacies ponitur in aquam simplicem, soluitur in ea
per calorem, & redit in primam substantiam aque¬
am & sic aqua tingitur ex uirtute etiam occulta
quae fuit u glatie, si autem glaties non resoluitur
per calorem in aquam, non coniungitur aquae
tur in aqua iacet, nec illam aquam tingit sua virtue quae
in ea natea coagulata fuit ex parte specierum, sic eodem
modo si corpus non resolueris in mercurium cum mer¬
curio