241
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA. 15
id fit, ut materiae durae, & siccae, aptae, beni¬
gnae, molles, & pręparatę sublimationi red¬
dantur, quod autem aliqua pars rei solidae,
& siccae aliquo liquore maceratae eliciatur
per sublimationem, patet ex pondere & men¬
sura eorum, quae in uas destillatorium infun¬
duntur. Nam si quis aquam ex cinamomo,
aliquo liquore infuso, eliciat per sublima¬
tionem, ex fęce relicta dignoscere poterit,
quantum portionis substantiae cinnamomi
in aquam confluxerit, & ob id etiam digno¬
scet, quid uirium, saporis, & odoris in aqua
relinquatur. Quod quidem ipsi uidentur ne¬
gare, asserentes quòd haec liquorarijs, & non
tanquam Philosophis concedunt, quae uer¬
ba non possum satis non mirari, cùm apud
omnes constet artis chymicae inuentores
fuisse Philosophos, & tot, & tanta in hac ar¬
te praestitisse, medio tantum Phylosophiae.
Hac enim quamplurima inuenta fuerunt, quę
nunquam ab idiotis reperta fuisse compe¬
rimus. Nam licet aliqua experientia, & for¬
te casu sint inuenta, quae postmodum nihi¬
lominus ratione fuerunt comprobata. Prae¬
terea post extractionem humidioris partis
(uti aquęae) postmodum extrahitur a cras¬
siori parte oleum, seu media pars, contingit
etiam,
K 5