241
154 DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
etiam, ut ab istis aliquid etiam aliud elici
possit. Quod asserunt hanc Quintam Essen¬
tiam nihil aliud esse posse, praeterquam ui¬
ni, uel alicuius alterius puriorem partem, de¬
inde inferunt, quod potius aqua ardens ap¬
pellari debet, & ita quod erit ualoris trium
solidorum pro singulo grano, nescio quo
pacto id asserere possint, cum apud eos sit
ignotus modus conficiendi hanc Quintam
Essentiam: & numerum, & qualitatem eo¬
rum, quae ingrediuntur, ignorent. Declara¬
uimus enim quid ex reb. preciosis elici pos¬
sit, scimus autem quod in aqua ardenti (nisi
sit alijs rebus permixta) tanta uirtus inesse
non potest ut tot utilia praestare possit. Et
quia causa finalis potissima est inter causas,
omnes uero res, quae ad curationem atti¬
nent, & ad praeseruationem, & uitae custo¬
diam, haec erunt tanquam causae finales, quòd
si medicamentum reperiatur, quod haec re¬
spiciat, sicuti est Quinta Essentia, profectò
maximo pretio & non uili erit emendum hoc
praesidium. Quod autem illis somnium ui¬
detur, poterunt experiri, & ita uigilijs ma¬
ximis id praestari, non autem somnijs, & in
somnijs reperient, si enim in rebus istis in¬
uigilauerint, non uidebitur illis somnium.
Ad