485
COLLECTANEA ARNALDI
Quomodo debes intelligere solutionem
& sublimationem.
VERVNTAMEN non putes me hic docere so¬
lutionem ut elixir omnino redigatur in aquam, sed
ut subtilies ipsum inquantum potes & diuidas suas
partes in fixione coniunctas, suumque siccum conuertas in hu¬
midum & grossum in simplum, quoniam opus solutionis in
uentum fuit, ad subtiliandum & non propter aliud: unde
coniunctio corporis cum spiritibus fit cum dissolatione, & non
cum sublimatione, quia corpora non indigent nisi subtiliatio¬
ne, ut melius cum spiritibus coniungantur. Ipsorum uero
subtiliatio est in aquam dissolutio, quia distillatio uel dissolu¬
tio trahit lapidem de potentia ad effectum eo quòd facit eum
omnino subtilem, unde cum corpora totaliter subtiliantur.
Spiritus uniuersaliter cum eis coniunguntur, & per nullum
genus ingeniorum abinuicem separantur, quoniam confir¬
matio spirituum cum corporibus, fit cum corporae fuerint
subtilia ut retinere possint spiritus. Et ideo qui corpora po¬
terit separare cum prima subtiliatione, finem conseque¬
tur opportunum & optatum, quoniam in coniunctio¬
ne spirituum cum corporibus tota debet esse intentio operan¬
tis. Et coniunctio spirituum & corporum fit cum corpora
subtiliantur, ut spiritus & corpora fiant subtiliata per con¬
eritionem & assationem eorum cum spiritibus. Intellige ergo
quae dixi, quoniam utile est totum & nihil superfluum in
dictis meis si uero non intellexeris itera lectionem multotiens
ut totum intelligas, uide ergo & intellige & secundum ea
operare, quoniam quicquid diximus à linea ueritatis uenit à