485
DE VILLA NOVA. 158
qua non debes in nullo declinare, quare nisi despicias nec la¬
bor priuabitur fructu. Idcirco si uera subscripta non intelle¬
xeris, non me reprehendas, sed tuam ignorantiam calumnie¬
ris, quoniam infortunatus es, sicut ille cui nunquam Deus
aliquid tribuit uel concedit boni.
De modo faciendi proiectionem.
SED QUIA graue est mille millium partes simul
fundere, cum uolueris facere proiectionem, hoc
modo facies. R. centum partes M. cum sale et aceto
abluti & pone in crucibulo super ignem, cum autem incepe¬
rit feruere pone unam partem, tui elixeris dicto modo prae¬
parati super C. partes illius M. abluti & fiet totum medicina,
super alium M. ablutum: deinde proijce unam partem illius
medicinae congelatae super centum partes Merc. abluti & in
crucibulo feruenti ad ignem & fiet adhuc totum medicina.
Postea pone unam partem illius medicinae ultimae congelatae
super centum partes Merc. abluti & fiet totum aurum uel
argentum in omni iudicio, secundum quòd primo fuerit eli¬
xir uel album, uel rubeum, scilicet praeparatum & compo¬
situm, ut dictum est. Et hoc quidem est Rosarium philoso¬
phorum ferens rosas odoriferas tam rubeas quàm albas, ex¬
tractum breuiter ex libris, ipsorum, nil habens superfluum
nilque diminutum sed totum continens quod est necessarium,
ad omne diminutum perficiendum in infinitum solificum &
lunificum uerum, secundum quod elixir fuerit praeparatum.
Sic etiam habet uirtutem efficacem super omnes alias medico¬
rum medicinas, omnem sanandi infirmitatem tam in calidis
quàm in frigidis aegritudinibus, eo quod est occultae & subti¬