433
DE DESTILLAT. SECTIO IIII. 287
Medicus; Quis enim negaret esse illud, argen¬
tum uiuum, cum fluat, omniaque pręseferat erat, quę
uulgare hydrargirum? Quaqua enim quę perfe¬
cta mixta sunt, ut animantia, in sua dissolui
principia nequeant, ob multiplicem, ualidamque
mixtionem id tamen imperfectis, quam parum ab eleme¬
tis absunt, & sola ferè concretione constant, non
erit perpetuò impossibile. Fateor quidem, cer¬
tos halitus, ut ait 4. Meteo. Arist. esse materiam
propinquam metallorum, dum frigiditate loci co¬
guntur, sed neque etiam negauerim, eosdem halitus
potuisse in argentum uiuum, nunc purius, nunc im¬
purius, ut eorum tulisset origo, conuerti, nisi loci
frigiditas, aut siccitas anteuertisset; quod insi¬
nuare ibidem Arist. uidetur, exemplo roris, & pru¬
inę; nam halitus è quib. ipsa gignutur, fuissent
qua, nisi pręoccupasset frigiditas, et in pruinam
uertisset; quamobrem dum pruina, atque etiam nix
in aquam dissoluuntur, dici possunt uersa in
suam primam materiam: quoniam uapores illi, è qui¬
bus sunt genita, fuerunt quidem, Arist. docente,
ut aqua, fuerunt autemut non: neque profecto no¬
rim, quo modo cum argentum ex argento uiuo
conficiatur, & in argentum uiuum uertatur,
negare possim, ex argento uiuo constare, aut ex
halitu, qui potentia proxima argentum uiuum sit;
Fortassisque facilius potest ars ex argento uiuo
metalla coficere, quo natura cum ars sicciora, quibus
hydrargyrum exiccet, & cogat; cogitur enim & ex¬
iccatur arte, uti diximus; apponat quam natura,
ubi