288
HIERONYMI
RVBEI
ubi
uapores
in
argentum
uiuum
conuertit,
&
haec
forsan
causa
est,
cur
in
fodinis,
nunquam
reperitur
argentum
uiuum
aut
totum,
aut
di¬
midio
conuersum
in
metallum.
Haec
autem
coniectura
mea;
eò
magis
firmari
forsan
po¬
test:
quia
Plumbago,
[GR]μολίβδωνα[/GR]
Graecis
dicta,
liquidum
aliquando
sulphur
exsudat,
&
ar¬
gentum
uiuum
destillat;
neque
tamen
ob
id
sen¬
tio,
solo
hydrargyro
metalla
fieri.
Noui
senem,
qui
cum
urinae
stillatitiae
faecibus,
argentum
uiuum
sublimatum,
sal
urinae,
ipsamque
stillatitiam
u¬
rinam,
miscebat,
destillabatque
tertiò,
&
quar¬
tò
affundens
destillatam
aquam
faecibus;
po¬
stremò
stipato
diligenter
uase,
molli
igni
ap¬
ponebat;
ut
trium
mensium
spatio
figeretur
materia:
cui
fixae,
&
fluenti,
addebat
aurum,
trigintaque
diebus,
lento
igne,
fermentabat,
pauco
salis
addito.
Caeterum,
quo
modo
hęc,
quae
partim
ab
igne,
euolant,
partim
in
eo
u¬
runtur,
possint
aurum,
quod
in
igne,
illae
sum
permanet,
conflare
non
uideo;
quod
uel
ex
eo
potest
colligi:
quoniam
senex
ille
inani
hac
spe
deceptus,
omnem
ętatem,
inops,
confecit.
Caeterùm
quid
de
ijs
dixerim,
qui
puriorem
auri
partem
extrahere
conantur,
crassiore,
impurioreque
abiecta?
sic
ut
duae,
aut
tres
ad
summum
unciae
ex
libra
habeantur,
Mercu¬
riumque
uulgarem
suis
paratum
modis,
cum
au¬
ro
coniungunt,
ut
puriores
partes
illas
secer¬
nant.
Hac
ratione
fecisse
putant,
Siculum
quem¬
dam