433
134 HIERONYMI RVBEI
statim destillauit, parùm oleat, ac ferè nihil;
multum autem ac suauissimè, ubi Solis radijs
ac calore, cocta, ut ita dicam, fuerit; & omni
prorsus fumo, qui est, ut dicit Aristot. sect. 12.
probl. 4. uapor aqueus, purgata, significat non
omnem statim humiditatem aqueam, unica de¬
stillatione exhauriri; odor enim à siccitate pro¬
priè efficitur. Neque uerò nobis repugnat, quòd
rosa ipsa cu est adhuc in roseto, maximè odo¬
rata percipitur, cum tamen nihil ab ipsa humo¬
ris eductum sit, cuius tamen aliquid, etiam in
prima destillatione, amisisse, necessariò faten¬
dum est; quin matutino tempore, cum multum
adhuc humiditatis, in rosa est, suauiore ipsa,
ac magis acutum odorem spirat; sic ut humi¬
ditas acuere odorem, non extinguere uidea¬
tur. Non haec inquam, uobis repugnant; quod
enim ad postremum hoc spectat, per antipe¬
ristasin fit; ipseque Plinius lib. 21. cap. 4. scribit,
rosam locis siccis, quàm humidis, omne esse
odoratiorem. Primum autem ex eo tollitur, quòd
terreae partes ac sicciores, quae, stillante hu¬
more, in fundo uasis remanent, in rosa ipsa
uirente, ac florente habentur; gignitur autem
odor, ut Philosophi asserunt, ex sapido sicco,
existente in aqua uel aëre, quatenus ab humi¬
ditate, quae in illis corporibus inest, siccitas
sapida, quam aliqui terream appellant, ablui¬
tur, & quasi inundatur: Quò fit; ut etiam in stil¬
latitio hoc humore seruetur; qui ueluti ma¬
teria