433
DE DESTILLAT. SECTIO II. 135.
teria omnium odorum è floribus eliciendo¬
rum, est: macerantur enim flores, uti lauen¬
dulae, Gelsomini, seu lasmini, & aliarum her¬
barum, in aqua rosacea stillatitia, inde aqua
destillatione elicitur; cuius hoc poterit esse
exemplum, quod habet, Aquae rosaceae stil¬
latitiae, è rosis praesertim Damascenis uoca¬
tis, lib. sex, earundem rosarum recentium lib.
3. florum lauendulae, spicae, seu nardi Itali¬
cae singulorum recentium unc. 4. florum pe¬
riclymeni, gelsomini, ligustri, cuiusque lib. 1.
S. florum mali aurantij, siccatorum, unc. 3.
corticum citri exiccat. drach. 4. caryophyllo¬
rum drach.i.s. cinamomi, ireos optimi, stira¬
cis calamiti, benzuini cuiusque scrup. 2. nucis
myristicae scrup.i. uini Cretici cyathum. Quae
in puluerem redigi possunt, in pollinem ad¬
ducantur omnia, aliquotque dierum, nempe
unius, aut alterius, sunt & qui plurium, spa¬
cio macerentur, inde calentis aquę balneo
ducatur aqua, cui addunt moschi & ambrae
cuiusque scrup. 1. s. seruantque in sole plerosque di¬
es, inde utuntur. Cordi & cerebro prodest, ex¬
teriùs, interiusque adhibita, nec non & stoma¬
cho. Sunt qui santalos addant, & alia huius¬
modi, quęusus ipse & scopus utentium suadet:
Est autem simplex stillatitius rosarum liquor,
frigidus potestate; quanquam enim Galenus
lib. de simpl. med. facult. 8. de rosa scribens, as¬
serit aquea eius partem calidam esse; libro ta¬
men
I 4