485
COLLECTANEA ARNALDI
lis naturae conseruat sanitatem & roborat, infirmitatem ex¬
pellit & curat uirtutem confortat, de sene facit iuuenem,
& omnem corporis depellit aegritudinem, uenenum declinat
d corpore, arterias humectat, contenta in pulmone dissoluit,
& ipsum alteratum consolidat, sanguinem mundificat con¬
tenta in spiritualibus purgat, & ea munda conseruat. Et
si aegritudo fuerit unius mensis, sanat una die, & si unius
anni in duodecim diebus, si uero fuerit antiqua longo tempo¬
re sanat in uno mense. Et non immerito haec medicina super
omnes medicinas alias & mundi diuitias, est summopere ac¬
quirenda & perquirenda quia qui habet ipsam habet incom¬
parabilem thesaurum.
Vltimum de recapitulatione totius operis.
PERTRACTATIS igitur regiminibus to¬
tius huius diuini operis secundum exigentiam sui
sermonis, cum causis omnibus sufficientibus. Re¬
stat nunc breuiter & memorialiter totum recapitulare ma¬
gisterium sub completa sermonis breuitate. Dico ergo quo¬
niam totius intentionis operis, finis non est nisi ut sumatur la¬
pis in capitulis notus, & cum operis instantia assiduetur su¬
per ipsum opus sublimationis primi gradus, ut mundetur ab
impuritate corrumpente, demum cum eo soluto soluatur ipsius
additamentum album uel rubeum, donec in ultima subtilita¬
tis materia perueniat, & ultimo uolatile fiat. Ab hinc uero
cum fixionis modis figatur donec in asperitate ignis quiescat,
demum uero fixum lapidem cum non fixa parte seruata, per
modum solutionis & sublimationis uolatile facias, & uola¬
ile fixum, & fixum solutum & iterato uolatile, ac itera¬