433
290 HIER. RVB. DE DESTIL. SEC. IIII.
stillatione, deinde ex auro deductis. Auro sic
parato imponebatur aqua ardens, quae tutię
primò; siue cadmia ea fuerit, siue pompholix;
mox hydrargyri sublimati, uim, eleganti sanè
artificio, combiberat: eadem deinceps aqua,
destillatione, detrahebatur, hoc ter ordine
repetito: seruabaturque ita paratum aurum, lo¬
co sicco. Ferrettum saepiùs aceto stillatitio
ablutum, eadem ardente aqua affundebatur,
quam ex auro deduxerant, bis id repetentes:
mox dissoluebatur, aurum, aqua acri superiùs
dicta, eademque. Ferrettum, simul; detraheba¬
turque ex illis destillatione aqua, iterum ac ter¬
tiò affusionem, detractionemque hanc re¬
petentes: siccatis, oleum è tartaro ter, qua¬
térue infundebatur, & siccabatur, adiecta¬
que tandem chrysocolla factitia, in quadru¬
plum auri, ad ignem eliquati, hic ex auro &
Ferretto puluis proijciebatur, fiebatque totum
aurum. Hoc autem artificium, penes Princi¬
pes aliquot Italos fidem inuenerant, cum tamen
non tanta sit corporum dissolutio ac depu¬
ratio, ut aes in aurum conuerti possit; Mixtio
quidem certè exactissima, & ferè per minima
est, quae dedit mendacio locum, non est au¬
tem formae mutatio; quod & experientia
uerum deinde docuit. Atque hęc pauca
de innumeris fat fuerit
dixisse.
FINIS.