433
DE DESTILLAT. SECTIO IIII. 289
dam proximè superioribus annis, Romę, qui
coram uiris principibus aliquot, proiecta pi¬
la parua, quae uix scrupulum penderet, in Mer¬
curij ad ignem iam feruentis uncias duas, to¬
tum in aurum optimum uertit. Fuit enim eo¬
rum, qui hac in arte plurimum operae posue¬
runt, sententia, esse illud semen auri, ex dua¬
bus auri uncijs detractum, sic ut tantum Mer¬
curij in aurum uerteret, quantum fuerat aurum,
à quo illud detraxerat. Sed qua ratione id fie¬
ri possit, satis difficile uidetur cognitu; nam
in auro, ob perfectam coctionem, mixrionem¬
que partium exactum, nulla pars est alia pu¬
rior, ex omnium philosophorum sententia;
quamobrem igni, & cuiuis examini adhibi¬
tum, nihil minuitur; neque Mercurio solo ea
uis inest, ut eo puritatis aurum adducat, se¬
menque extrahat.
Haud dissimili ferè mendacio, sub idem tem¬
pus, nempe quinto ab hinc anno, aurum qui¬
dam facere profirebatur, ex aere usto, Ferret¬
tum uocant; Primò autem auro in calcem, sale
communi, redacto, affundebatur acris aqua è
chalcantho, salnitro, & alumine rupeo, mox
ammoniaco sale, in sublime acto, atque item com¬
muni, adiectis, acriore reddita; detrahebatur
postea destillatione ex auro haec aqua, & au¬
rum; quod in fundo uasis remanebat, bis ace¬
to stillatitio, totidemque stillatitia communi
aqua, eluebatur, his perpetuò liquoribus de¬
stillatione,
T