241
De mate¬
ria metal¬
lorum opi¬
nio Plato¬
nis.
Opinio
ristotelis.
Aristoteles
Platoni ad¬
uersatur.
162
CARERII QUAESTIO
PRIMA PARS.
ORdiens igitur (ut sum pollicit,)
à metallorum generatione, quo¬
niam tunc arbitramur rem scire;
cùm causas primas nouerimus;
principia prima & usque ad elementa ut in
prooemio primi physicorum monet philo¬
sophus, propterea per singula causarum ge¬
nera progrediens, singula explicare cona¬
bor à materia sumpto principio, Plato in Ti¬
meo aquam censuit metallorum proximam
materiam, statuit enim tria genera aquae, quo¬
rum duo essent potiora, humidum unum;
cuius generis est aqua fluens, alterum fusi¬
le, qualia esse metalla affirmat, necnon Gla¬
ciem, & Grandinem, his addit genus ter¬
tium, sub quo uinum, mel, oleum & succus
continentur, adeò ut asserere uideatur me¬
talla esse aquam aliquid passam. Ex aduerso
Aristoteles, qui Platonis gloriam obscura¬
re, suamque illustrem reddere pro facultate
conatus est, in calce tertij Meteorum mate¬
riam fossilium statuit exhalationem siccam
& terream, materiam uerò metallorum ex¬
halationem humidam & aqueam, quo in lo¬
co duas uidetur latenter erroris notas Pla¬
toni inurere, primam quia asserit metalla esse
genus