241
DE METALLIS.
163
genus aquae, secundam quia uidetur assere¬
re ut humores, ita metalla ex perpessione
fluentis aquę gigni, & esse aquam certo mo¬
do affectam. Nam, inquit, Ideo Metalla par¬
tim sunt aqua, partim non, potestate enim
materia eorum aquea est, nondum autem
aqua, hec ex aqua, quae aliquo modo affecta,
sit constant, ueluti uapores, &c. Sic itaque
Aristoteles explicans sententiam suam, la¬
tenter duo obijcit Platoni, quae minimè ab
eius expositoribus animaduertuntur, ex quo
constat quàm sit utile, rectè explicaturis
ristotelem, accuratè perlegisse Platonem,
Facilè tamen est Platonem à calumnia uin¬
dicare, Plato enim latius quàm Aristoteles
aquae nomen usurpauit, ideo tria posuit
quae genera, & omne quod elemento aquae
esset affine, uel ex aqua exuperante consta¬
ret, aquae nomine nuncupauit, Nec propte¬
rea inficiatur metalla ex humida exhalatio¬
ne gigni, esse corpora mixta, & per propriam
suae substantiae formam siue ideam ab ele¬
mento aquę distingui, quod ex eo constat, quia
sub eodem genere constituit, ex eademque
materia gigni affirmat cum metalla, tum ro¬
rem, pruinam, & grandinem, nempe ex hu¬
mido halitu non secus ac censeat Aristote¬
les, Ideo Proclus in Timeum, necnon Cal¬
L 2
cidius.
Frequenter
non intelli¬
gitur Ari¬
stot. non prae¬
lecto Pla¬
tone.
Arist. cum
Platone
concilia¬
tur.