433
DE DESTILLAT. SECTIO II. 137.
calor aequalis seruetur. Apposito mox ma¬
tulae rostrato pileo, igne moderato cinerum,
aqua omnis elicitur, quae rursus in eadem ma¬
tula, optimè priùs à faecibus mundata, ablu¬
taque ponitur, & calentis aquae balneo lentis¬
simo igne, elicitur, dum tota in uas recipiens
abeat; nam in fundo matulae remanebit oleum
rosarum, colore rubrum, perspicuum, & mo¬
schi odore suauiter fragrans; uiribus cordis,
ac cerebri roborandis apprimè utile.
De Absinthio. Cap. XV.
Ex ijs, quae superiùs à nobis dicta sunt, cum
pateat, crassiores, terreasque rerum par¬
tes, in quibus uis posita est, adstringens,
unde roborantur corpora, aut omninò non
elici, aut certè parùm, sed in fundo remanere,
idcirco qui Absinthij aquam destillatione ex¬
ceptam roborando stomacho, praebent, ij cum
egregium putent medicamentum exhibere,
nullo aut certè exiguo utuntur. Constat Ab¬
sinthium, ut ex Gal. Meth. lib. II. cap. 16. Me¬
sues scribit, substantia duplici, altera calida,
amara, nitrosa, purgante, obstructa liberante;
altera terrea, styptica, partes cogente, robo¬
rante, praesertim siccatum. Cùm autem sub¬
stantia eius calida in superficie sita sit, ubi sum¬
ptum est absinthium, ab ea prior fit actio à ter¬
rea styptica, posterior, per quam comprimen¬
do uentrem soluere, nonnulli sunt malè opi¬
nati.
I 5