433
136 HIERONYMI RVBEI
men 6. de atriplice dixerat, frigiditatem pri¬
mi gradus, cuiusmodi rosis inest, tepidam ab
ipso caliditatem poni: itaque lib. 4. cap. ulti¬
mo apertè scripsit frigidam esse. Horum si
meminisset Auicenna, nequaquam fortè re¬
pręhendisset Galenum de coriandro scri¬
bentem, partem eius aqueam, esse tepidam,
quasi uoluerit coriandrum esse ex omni parte
calidum: nam tepidum. intellexit primo gra¬
du frigidum, quod & insignis ille Archigenes,
& Rufus, & ipse etiam Auicenna sentiunt; atque
hoc est quod dicebat Galenus, ex contra¬
rijs facultatibus coriandrum componi, li¬
cet calidior superet; Quanquam autem
dorata omnia uidentur esse calida; docet ta¬
men eodem 4. de simpl. medicamen. faculta.
Galenus, acerrimus harum facultatum inda¬
gator, ex odore nihil definiri de rerum tem¬
peramento posse.
Oleum è rosis, magno in precio à plerisque
habitum, ita conficitur. Rosarum folia, in um¬
bra aliquandiu asseruata, in matula uitrea
magna ponuntur, cuius sit fundus latus, &
ad dimidium uas impletur; inde affunditur
ipsis rosarum folijs tantum aquae rosaceae
stillatitiae, quantum sat fuerit ut optimè ma¬
deant: appositoque pileo uitreo caeco, stipa¬
tisque optimè rimis cera gummata, quinde¬
cim diebus equino fimo macerantur; sic ta¬
mem, ut mutato, cùm frigescere coeperit, fimo,
calor