DE
DESTILLAT.
SECTIO
II.
139
ipsam
sanarunt,
uinum
absinthio
medicatum,
Galeno
commonstrante,
propinantes:
mox
enim
ut
tale
uinum
bibit,
&
stomachum
robo¬
rauit,
&
celeriter
cibi
appetentiam
recepit.
I¬
taque
si
Galenus
absinthio
Pontico
utens,
un¬
decimo
Methodi
cap.
16.
reliqua
fugienda
di¬
cit
absinthij
genera,
idem
de
aqua
stillatitia
absinthij
dici
fortasse
posset,
nisi
ob
tenuita¬
tem
substantiae
penetrans,
expediret
infar¬
ctos
meatus,
&
cum
nitrosa
plurimùm
quali¬
tate
careat,
ijs
etiam
careat
incommodis,
quę
laedere
stomachum
consueuerunt;
praestetque
ob
id
succo;
quia
neque
capiti
nocet,
ut
succus,
neque
laedere
ipsum
stomachum
possit:
succus
enim
absinthij,
abrotono
similis
uidetur,
quod
cùm
paucissimae
acerbitatis
sit
particeps,
te¬
ste
Galeno
6.
de
simpl.
med.
facult.
inimicum
stomacho
est.
Solet
autem
dubitari,
cur
absin¬
thij
aqua
plumbeis
organis
destillata,
sub
dul¬
cis
sit;
In
qua
re
Hieronymi
Cardani,
uiri
a¬
lioqui
doctissimi,
responsio
satisfacere
non
uidetur,
cùm
ait
lib.
de
uarietate
rerum
10.
id.
fieri,
quod
crassior
substantia
amaritudini
iuncta,
non
ascendat,
ob
grauitatem;
quę
uerò
in
me¬
dulla
&
reliqua,
humidior,
subdulcis
&
leuis
ascendit.
Etenim
cortex
amarus;
quod
sub
corti¬
ce,
i
caule,
aut
ramulis,
dulce.
Sed
non
ob
hoc,
uerum
quia
humidius,
ac
tenuius:
portio.
n.
ex
herba
ascendens,
si
loco
solum
distincta
esset,
aut
maximè
amaram
redderet
aliquo
modo
aquam:
At