433
140 HIERONYMI RVBEI
At nulla ex parte amara est, non tota autem
loco separatur amaritas; necesse igitur hoc,
ob substantiae uarietatem accidere. Hęc Car¬
danus cap. 50. qui si sciuisset aquam, uitreis
organis, ex absinthio, amaram elici, non fuis¬
set in hac responsione imitatus Monachos il¬
los, qui in Mesuem scribentes, idem respon¬
derunt. Videturque Cardanus, Galeno, & cae¬
teris aduersari, qui amaritudinem in absin¬
thij tenuiori parte locant. Itaque eam potiùs
esse causam putauerim, quòd cum amara, sint
calidiora dulcibus, sic ut mel, si uim ignis ue¬
hementiùs patiatur, amarum fiat, ut Galenus
lib. de oculis docet, si caliditatem moderabi¬
mur, moderari quoque sapor amarus poterit:
Non est autem dubium frigiditatem plumbi,
id efficere in destillando absinthio posse, cum
uapores, qui ex absinthio in sublime efferun¬
tur, per ipsum plumbum iam calefactum, per¬
errent: cuius rei argumento id esse potest, quod
ipsius dulcedinis sapor, non tantùm in absin¬
thij stillatitia aqua percipitur, sed in quamuis
alia, quae ex herbis temperamento calidis
ducitur, ut doctissimè animaduertit suis in
Dioscoridem pulcherrimis comment. Mat¬
thiol. qui tame paulò secus huius rei causam
uidetur adscribere, asserens, plumbeum in¬
strumentum, huiusmodi herbarum uaporibus
tum actu, tum potentia excalfacientibus, ter¬
rena quadam substantia superficie tenus infi¬
ci, quae