241
Georgius
Agricola
contra
rist. de ge¬
neratione
fossilium.
Ratio pri¬
ma.
Ratio se¬
cunda.
164
CARERII QVAESTIO
cidius, ac insuper Olympiodorus in lib. me¬
teorum affirmant de materia Metallorum
Aristotelem cum Platone idem sentire, ut
etiam non dissentiunt dum de materia fos¬
silium siue lapidum uerba faciunt, ambo
nim terreum & siccum halitum eorum esse
materiam affirmant, Qua de re cum hi duo
humanae sapientiae Principes conueniant,
leuiter potius, quàm recta ductus ratione
Georgius Agricola libro quarto de causis
subterraneorum ab utrisque dissentit, quod
facilè me ostensurum spero sumpto ab his
principio, quae de materia lapidum ab eo di¬
cuntur, Inquit enim ex halitu sicco lapides
gigni non posse duabus potissimum ratio¬
nibus, quarum prima est, quia ex huiusmo¬
di halitu destituto humore nil compactum
& solidum quales sunt lapides, gigni po¬
test, non enim terra sine humore coagmen¬
tari, & necti ualet, sed humido destituta est
ueluti harena ut fatetur Aristoteles in secun¬
do de Gener. & interitu cont. 49. Altera ra¬
tio est, quia si lapides ex sicco halitu gigne¬
rentur praesertim & frequenter in supera
aeris regione fierent, cum ille sit locus hu¬
iusmodi exhalationi destinatus, quod esse
falsum cum ex se constat, tum ab Aristotele
conceditur. At uir hic in re conspicua con¬
spicuè