433
DE DESTILLAT. SECTIO II. 141.
ci, quae actutum in dulcissimam ueluti cerus¬
sam conuertitur: quamobrem non mirum ui¬
deri, si aquae inde manantes adscititia dulce¬
dine imbutae, gustu dulces percipiantur. Huc
accedit, quòd cùm aquae tepentis balneo
ducitur aqua, nequaquam in auras euanescunt
partes tenuiores, in quibus amaror inest, quod
contingit, ubi carbonum ac lignorum uiolen¬
to igne utimur. Quanquam dulcedo, quae in
aqua absinthij praedicatur, plumbeis organis
educta, aut breui durat, aut ea est, quam Ga¬
len. 4. de simpl. med. facult. cap. 4. scribit,
quei scilicet saporis; & dum aquam dulcem
Dioscor. appellat, quae nullius omninò sit
qualitatis particeps. Aqua igitur ex absin¬
thio uitreis organis, & tepente balneo elici¬
ta, stomachi & iecinoris infarctus mediocri¬
ter expedit, quod in uenis biliosum est, per
urinas expurgat; iuuat arquatos, menses mo¬
rantes ciet: stomacho negocium non facit,
neque capiti nocet succus, qui idcirco nocet,
quòd, ut ait Mesues, nitroso sit sapore, & mor¬
deat, fumosque in caput efferat, quibus aqua
destillatione excepta caret. Ex huiusmodi
herbis ac floribus aquas, praesertim quae uase
duplici, aut uapore aquae feruentis destillan¬
tur, quotannis mutandas scribit Syluius li. 2.
de med. simpl. prępar. humidiores enim sunt,
quàm quae ignis flamma, & carbone, etiam
per cinerem, scoriae ferri puluerem sabulum
destilla¬