222
De articu¬
lorum absces¬
sibus & do¬
loribus.
165
LIBER
Hactenus de cutis carnisque totius affectibus
dictum est: nunc superest de articulo¬
rum & vnguium & ossium malis tra¬
ctatio.
* 95. Quibus febres sunt longae, iis tumores
vel dolores in articulis fient. 4. aph.
96. Si febricitans vel vtitur vel vsus est plu¬
ribus cibis, huic vel tubercula vel dolores in ar¬
ticulis fiunt. ibid.
97. Quibus ab initio aluus turbatur, vrinae
verò paucae sunt, & progressu temporis siccata
aluo vrina tenuis redundat: his abscessus fient
ad articulos. Coac. praen.
* 99. Lassitudo summa in febribus, abscessus
ad articulos & praesertim ad maxillas praesagit.
4. aph.
* 100. Abscessum ad articulos faciet dysente¬
ria sedata, si non febres aut sudores, aut vrinae
crassae eruperint: atque dolorilline decubuerit.
iudic.
* 101. Ab articulorum abscessu liberat vrina
multa & crassa, exalba prodiens, qualis in fe¬
bribus laboriosis quarta die quibusdam fieri in¬
cipit. 4. aph.
102. Qui circa articulos rubicundas in super¬
ficie pustulas habent, insuperque rigorem, hi
circa ventrem & inguina rubefiunt, & moriun¬
tur. Coac. praen.
103. Abscessus ad inferiores articulos his
fiunt quibus circa praecordia inflammatio est.
ad super¬