222
OCTAVVS.
166
ad supernos verò, quibus praecordium molle &
doloris exors, & vbi per tempus aliquod difficul¬
ter spirauerint, & citra manifestam causam ces¬
sauerint. Coac. praen. & 2. prorrh.
104. Articulorum durities, malum. 6. epid.
105. Quicunque senes circa articulos callos
tophaceos habent, & aerumnose viuunt, & al¬
uum siccam habent, illi sani fieri nequeunt hu¬
mana arte, quantum ego noui. sanant tamen
hos optimè dysenteriae, & aliae per inferna colli¬
quationes. Qui verò iuuenis est, & circa articu¬
los callos nondum tophaceos obtinet, & labo¬
ris amans est, & aluum facilem habet, hic sanè
in medicum valdè intelligentem incidens, sanus
euadere queat. 2. prorrh.
106. Morbus articulatis à bile factus breuis
fit & acutus, non autem letalis. lib. aff.
107. Quibus adhuc infantibus profundae
suppurationes circa brachij caput fiunt, omnes
galeancones efficiuntur. & siue secti fuerint, siue
vsti, siue sua sponte ipsis eruperint, aegrè in to¬
tum conualescunt. lib. de artic.
108. Molestus quidem dolor coxendicis, sed
non letalis. lib. aff.
109. Polor coxendicis fortis, tussim soluit.
2. epid.
110. Partium supernarum dolores soluit co¬
xaedolor. ibid. & 7. epid.
III. Coxarum dolor febrem ardentem sol¬ *
uit. de dieb. iud.
M iij
Arthritis.
Sciatica.