241
Altera opi¬
nio de ma¬
teria Me¬
tallorum.
168
CARERII QUAESTIO
cillimè gignitur, quae exhalatio nedum ex
terra & aqua uirtute radiorum solis elici¬
tur, uerùm etiam ex aere frigore terrę con¬
densato producitur. Altera etiam ratio
sumpta ex metallorum solutione diluitur,
Nam metalla soluuntur à calore igneo non
quia ex aqua, sed quia ex materia aquea
congelata constant, & cum soluuntur non
transeunt in aquam, sed in fluentem hu¬
morem mixtum, qui si deberet & posset in
sua proxima principia dissolui, in halitum
siue humidam exhalationem transiret, Col¬
ligamus itaque ab Elementis ad exhalatio¬
nes, ab his ad prima perfectè mixta Natu¬
ram progredi, prima autem perfectè mixta
sunt fossilia, & metalla, Neque etiam eo¬
rum sententiae subscribendum censeo, qui
existimant primo ex humida exhalatione
gigni metalla nonnulla simpliciora, mi¬
nusque perfecta, ex quibus deinde caetera
omnia per exactiorem coctionem ac elabo¬
rationem producantur, adeo ut argentum &
aurum sint metalla absolutissima, cętera ue¬
sint uię ad ea. Hoc inquam omni ex parte
uerum iudicari non debet, quod enim me¬
tallorum quaedam sint simplicia, alia mixta infi¬
ciari non ualemus, proculdubio enim sta¬
gnum electrum & orichalcum sunt conflata
ex sim¬