241
DE METALLIS.
169
ex simplicioribus metallis, at quòd princi¬
palia metalla. ita se habeant, ut unum sit uia
ad aliud minime dicendum censeo, quoniam
metalla sunt species eiusdem generis, spe¬
cies autem non ita per naturam sunt con¬
stitutę, ut una ad alteram dirigatur, sed ęquè
primo sub eodem genere continentur, Prę¬
terea ea quae sunt subordinata, hac condi¬
tione sunt praedita, ut posteriora sint magis
composita praecedentibus, ut conspicuum
est inductione de simplicibus corporibus,
de mixtis consimilium partium, & de uiuen¬
tibus, metalla non ita se habent, non enim
aurum & argentum sunt magis composita
caeteris, sed aequè primo ex halitibus con¬
surgunt ac caetera, His accedit quod dan¬
tur metalla calidiora & sicciora argento uel
auro, & propterea per coctionem non pos¬
sunt uerti in aurum, concocta enim calidio¬
ra redduntur & magis sicca, & ea quae ma¬
gis sunt cocta, nequeunt reddi cruda ut ex
quarto Meteorum est conspicuum. At in¬
quiunt ferè Chymici omnes ex halitibus pri¬
mo sulphur & uiuum argentum gigni, mox
ex eis metalla constitui, quorum senten¬
tiam cum sensu & ratione pugnare facile con¬
stat, nam experientia compertum est in fo¬
dinis aurum & argentum gigni, in quibus
nil
L 5
Opinio
Chymico¬
rum.