202
Temperata
complexio
Fermentum
est aurum
Vtilitas fer¬
menti.
ROSARIVM
Hermes tractatu septimo de sole:
Filij philosophorum corpora sunt septem, quorum
primum est aurum eorum optimum, rex & ca¬
put, quod nec terra corrumpit nec res comburentes
comburunt, nec aqua alterat, eo quod eius com¬
plexio est temperata et natura directa in caliditate
& frigiditate & humiditate & siccitate, nec in eo
est quod superfluum nec minus, quare ipsum prętu¬
lerunt philosophi magnificauerunt, & dixerunt
quod aurum sic se habet in corporibus, quemadmodum
sol in stellis suo lumine & splendore, eo namque ve¬
getabilia germinant in terra, & omnis fructus per¬
ficitur nutu dei. Similiter aurum in corporibus
omne corpus secum continet & viuificat, quod elix¬
ir fermentum est, sine quo nequaquam peragitur
quemadmodum pasta absque fermento non fer¬
mentatur nec eleuatur, sic cum corpora dealbas
sublimas, mundificas, & ex eis fecem & turpitudi¬
nem extrahis, deinde volens ea coadunare, coniun¬
gere, & simul miscere, impone fermentum eis, in¬
spice qualiter pastę fermentum nihil aliud est quam
fermentum, meditare igitur & contemplare vtrum
rei fermentum sit nisi etiam ex sua natura. Hęc est
clauis omnium philosophorum, & notandum quod
sermentum confectionem dealbat, combustionem
inhibet, & tincturam continet ne fugiat, corpora
lenificat & se inuicem ingredi facit & coniungit,
quod