202
PHILOSOPHORVM
quod est finis operantis, & sua scientia corpora
mundantur & earum opus deo annuente peragi¬
tur. Raymundus in apertorio: Nunc per secun¬
dam partem colorabit se lapis, fixatur & fermenta¬
tur, fermentum autem lapidis ad album est argen¬
tum, & ad rubeum est aurum, sicut philosophi de¬
monstrant, quia sine fermento non venit sol neque
luna, nec aliquid aliud quod sit suae naturę, coniunge
ergo fermentum cum sulphure suo vt generare
poterit suum colorem, et etiam ad suam naturam
& ad pondus nec non ad saporem & sonum suum,
quia quodlibet simile generat suum simile, quia fer¬
mentum ut sol tingit & mutat suum sulphur in me¬
dicinam permanentem & penetrantem. Ideo di¬
cit philosophus: Qui nouerit sulphur & argentum
uiuum tingere, ille peruenit ad maximum arca¬
num, propter hoc oportet quod sol & luna sit in
tinctura & fermentum ipsius spiritus, & aquę per¬
manentis argenti viui, & per illam aquam illę na¬
turae debent fixari & nutriri cum naturali calore
tam diu vsquequo habebunt suam fixationem &
fusionem perfectam, post hoc fit regimen coniuncti¬
onis lapidis cum suo fermento, scilicet vsque donec
ad complementum suum opus peruentum sit, &
hoc non fit vna vice simul, quia hoc de intentione
naturae non est, sed bene per compulationem, scili¬
cet parùm & iterum parum, & etiam per coagula¬
O iij
Coniunctio
lapidis
Tinge. [sic]