457
AD ERASTVM 373
quàm & te huius commonefaciam, ipsum ex¬
istimare (quantùm ex eo conijcere possum) id
quod Moyses narrat de vno die siue primo, esse
prologum de praeparatione creationis conce¬
ptione mentali à Deo factae, vsque ad eum lo¬
cum, in quo de creante verbo facit mentionem
inquiens, Fiat lux, etc. tum etiam quod sequi¬
tur, ad secundam vsque diem, ad inuisibilis mun¬
di creationem pertinere.
DE SECVNDA OPERATIO¬
ne creationis mundi, nempe visibilis, ex
Philosophia Paracelsi ad
Athenienses.
A Secundo Paras Eraste facis exordium ini¬
quissimae censurae de mysterio magno in¬
creato, cùm id in primo Paras, quod non legisti,
neque vidisti, fortasse ta exactè tractetur, vt tibi
ac caeteris eius inimicis facere satis debeat. Hoc
fit vt à falsis propositionibus argumenteris,
ad hunc modum: Paracelsus affirmat (ais) res
mnes contentas in mysterio magno latuisse, & per se¬
gregationem emersisse, ergo nihil aliud est ipsi crea¬
tio quàm separatio. Notanda sunt verba per
tuam declarationem in medium allata, vidé¬
licet (latuisse, & per segregationem emersisse
quae quidem ex Paracelso non habes, sed
a 4 ex