457
372 ADMONITI
nipotens enim Deus diuinitatis suae radijs per
complexum in sese recollectis, non quidem
licubi, vel aliquo loco, siue puncto sistentibus,
sed intersectionem vnicam in centro praetere¬
untibus, in infinitum etiam, vnde procedunt,
extensis, immensitatis suae trinam & vnam
maginem praefigurare nobis videtur: intensam,
extensam, & mediam: aut aliter comprehen¬
dentem omnia, à nihilo siue nullo comprehen¬
sam, & centralem immensurabilem. Centrum
igitur hoc aeternum est, quia nihil praeter aeter¬
num potestimmensum esse: increatum etiam
est, quia non comprehenditur, sed in infinitum
transit vnà cum suis radijs: quod comprehen¬
ditur autem, creatum esse oportet, quia inter
creatum & increatum, aeternum & transiturum,
nihil esse potest aliud quàm nihil, ex quo ali¬
quid creari possit. Quid multis? supersedendum
esse mihi video, quòd hoc loco Theologiae nul¬
lam professionem susceperim, nolimque fal¬
cem (quod aiunt) in alienam messem mittere,
praesertim quia non sine maximo tremore de
tam abstrusis ob reuerentiam diuinitatis lo¬
quendum sit; solùm ergo de Physica mihi ne¬
gotium est ex Cenesi deducenda. Quapropter
ad secundam creationis operationem transi¬
ens, examinare statui Eraste, quid Paracelsus
scribat in sua ad Athenienses Philosophia, quàm
tot execrationibus detestaris non priùs tamen
quàm