222
OCTAVVS.
170
femoris & tibiae minutionem parit. si verò intrò,
valgiores fiunt, cum externarum partium im¬
minutione. si verò extrà, magis vari ac detorti,
minùs autem claudi. ibidem.
137. Quibus dum in vtero sunt crus fuerit
extrà luxatum, aut dum adhuc augescunt, aut
etiam prae morbo, plurima hi diligentia opus
habent. si enim neglecti fuerint dum infantes
sunt, inutile penitùs & languidum euadit crus,
& carnes totius corporis magis minuuntur:
minùs autem multò his minuuntur, quàm qui¬
bus intrò excidit. ibid.
138. Tibiae ossa post luxationem rectè cura¬
ta, in 40. diebus corrobotantur. defract.
139. Quibus tibiae ossibus luxatis ac vlcere su¬
perinducto, articuli pedum omnino eminent,
siue intrà vergant, siue extrà: tales non repone¬
te melius est. certò enim morietur homo. ibid.
140. Os pedis luxatum, eadem die, aut postri¬
die, aut tertio ad summum die reponi debet.
quarto enim recrudescere solet. post decem ve¬
dies repositum, vix continetur. ibid.
141. Quibus facto saltu è supernis, calcane¬
innitentes se ita firmarunt, vt ossa disparata
sint, & venae humores effuderint, & nerui con¬
tusi sint: si grauiter haec acciderint, periculum
est, ne corruptione accedente per omnem vi¬
tam affligantur. ibid.
142. Quibus pes solus excesserit, aut cum ap¬