222
169
LIBER.
ita affectum curasse, spinamque sua sponte ite¬
rum sanescere nulla repositione indigentem.
Quippe ignari multi sunt, & lucro hoc habent,
quod ignorant. persuadent etiam aliis, cùm ta¬
men ipsi pessimè falluntur. lib. dem.
129. Quibuscunque spinae verticula intrò
obliquantur, ita vt alia ab aliis multum distent,
letale signum. sed si superstites euadant, pro¬
fluam magis semper habent vrinam, & cruribus
impotentiores & torpidiores fiunt. de artic.
130. Quae in repandum emota sunt circa
spinam, letalia sunt & noxia. Quae verò in gib¬
bum, innoxia, quantum ad mortem. sed vrinae
suppressionem & torporem inducunt. ibid.
131. Ossa circa cubiti flexuram molestiora
sunt, quàm quae circagenu, & difficilius reponi
possint. luxantur quidem minùs quàm illa, ve¬
rùm difficiliùs reponuntur ac coaptantur: in¬
superque magis inflammantur, & callum acqui¬
runt. ibid.
132. Quibuscunque à coxendicum morbo
diu vexatis coxa excidit, his crus tabescit, & clau¬
dicant, si non vsti fuerint. 6. aph.
133. Humoribus in coxa condensatis, diffi¬
cilis coxae repositio est. dem. int.
134. Luxationes & emotiones ossium circa
genu, multò mitiores sunt illis, quae circa cubi¬
tum. lib. de art.
135. Ossium circa genu luxatorum reposi¬
tiones non sunt difficiles. ibid.
136. Genu luxatum in posteriorem partem,
femoris