241
DE METALLIS.
173
cinereum Saturno, Electrum Ioui, Aes & Fer¬
rum Marti, Mercurio Stannum, uel ut alij
inquiunt uiuum Argentum, Veneri demum
orichalcum. At horum metallorum, quae re¬
lata sunt, profectò nonnulla & pręsertim
richalcum electrum & stannum non simpli¬
cia, sed mixta sunt ex alijs, ideo si rationi &
experientiae credimus, sex statui debent me¬
tallorum simplicium species, nam si mate¬
ria metalli exacte congelari & omnino du¬
ra reddi non potest gignitur Argentum ui¬
uum, si solida per congelationem redditur,
uel terram in se purissimam habet optime per¬
mixtam, & consurgit Aurum, uel impuris¬
simam & diminute permixtam & consurgit fer¬
rum, uel medio modo se habentem, quod me¬
dium latitudine est praeditum, & ex distin¬
cta ratione temperamenti tres consurgunt
species metalli, Aes proximum sua impuri¬
tate ferro, Argentum proximum sua purita¬
te Auro, Plumbum medium inter haec, nam
quamuis metalla summopere cum Planetis
sint colligata, non propterea numerus eorum
à numero Planetarum oritur, cum planetae
sint causae communes & distantes ut pate¬
bit in explicatione causae efficientis.
Quemadmodum de caeteris, ita de causa
efficiente sententiae uirorum illustrium ua¬
riae
Causae effi¬
ciens.