241
Opinio
propria.
Metalla
respondent
Planetis.
172
CARERII QUAESTIO
prium, propterea est necesse ut à forma
praestantiore dirigantur, His accedit, quòd
si formae rerum natura constantium essent
qualitates & temperamenta, omnino cum
Veteribus Philosophis sentire possemus,
solam materiam esse naturam & essentiam
rerum, caetera autem esse affectiones & ha¬
bitus earum, quod esse absurdum primo
à Platone, mox ab Aristotele cumulatis¬
sime ostensum fuit, Propterea cum Aristo¬
tele dicendum censeo, Formam metal¬
lorum esse perfectionem & actum à tem¬
peramento distinctum, supponentem ta¬
men temperamentum ut necessariam affe¬
ctionem materiae, ac mox utentem eo ut
instrumento pro obeundis suorum mune¬
rum functionibus, ex cuius perfectionis
& formae uarietate consurgunt uariae spe¬
cies metallorum, quae à uarijs uario mo¬
do numerantur, & à nonnullis plures, ab
alijs pauciores esse dicuntur, Platonici &
multi, qui eos sequuntur, putantes singu¬
lis planetis propriam respondere metal¬
li speciem, etiam existimasse uidentur tot
esse metalla quot sunt planetae, quibus re¬
cta ratione respondent, & à quibus pendent,
ideo Aurum Soli tribuunt, Argentum Lu¬
nae, Plumbum siue album siue nigrum siue
cine¬