433
DESTILLAT. SECTIO II. 151
non modò cordi, sed uisceribus omnibus pro¬
desse, uel hinc conijcere possumus.
De metallorum autem cemperamento, non
una uidetur scriptorum sententia; nam non
desunt, qui putent, aurum temperamento es¬
se aequali, ac potiùs calidiusculo; quod Aui¬
cenna scribit lib. de med. cord. cap. 3. quan¬
quam id frigidum, & siccum Galenus putet
10. Meth. cap. 17. licet eo loco, nequaquam
de temperamento uerba facere uideatur, alio¬
qui omnia, quę ex terra sunt corpora, frigida,
& sicca essent, cùm tamen pleraque calidissi¬
ma esse pateat. Argentum frigidum, & humi¬
dum passim scribitur; Auicenna tamen exic¬
care illud affirmat, quod sumpsit forsan è Ga¬
leno, qui sentire idem, non de argento solùm,
sed de auro, & aëre uidetur lib. 3. in terti¬
um Hippocratis de morbis uulg. com. 2. Aes
etiam calidum, & siccum putatur, ut Conci¬
liator Diff. 151. innuit, & colligi potest ex ijs,
quae Albertus Magnus doctissimo suo de
rebus metallicis lib. 3. cap. 5. & alibi, lucu¬
lenter explicat; cui tamen non assentitur
ristoteles, qui nona Problematum sect. 10. ui¬
bices aeneis cyathis tolli ob frigiditatem tra¬
dit: tametsi cùm uideant aliqui aes, modi¬
co sale ac sulphure adiecto, tantum calidita¬
tis contrahere, ut penè summa sit, uix fieri
posse putant, quin natura sit calidiore, quod
& Rasis lib. luminis luminum, si tamen fuit
Rasis
K 4