433
152 HIERONYMI RVBEI
Rasis eius libri auctor, testari apertè uidetur,
praesertim cùm argentum, aut ferrum exu¬
stum, cuius est densior substantia, huiusmodi
non existat; facereque aliqua ex parte possit
Problem. 6. sectio. 9. Aristotelis, ut adductum
decimum Problema, non ea forsan secunda
ferat suffragia, quae putantur; licet palam Ga¬
lenus lib. 10. Meth. capite 17. id frigidum &
siccum asserat. Sed multa sunt, quae exteriùs
adhibita, contra faciunt, quàm ubi in corpus
mittuntur. Lithargyrus exteriùs adhibitus,
refrigerat, si Galeno credimus 5. de compos.
med. per genera cap. 2. id scribenti, cùm ta¬
men affirmet 4. de simpl. med. facult. cap. 18.
haud secus quàm lapis, ferrúmue ignitum,
uentrem exulcerare, atque exurere, nempe
cùm interiùs sumitur. Aloës per os sum¬
ptum abradit, reseratque uenarum oscula, uti
memoriae tradidit Mesues, à Iacobo Syluio
optimè defensus, sic ut qui pilulis ex aloe sę¬
pe utuntur, id magnopere animaduertere
debeant; cùm tamen exteriùs appositum,
haemorrhoidum abundantiam, & sanguinis
eruptiones sistat: stibium astringere meatus
obstruere, refrigerare, sistereque sanguinem
è cerebri membranis profluentem, prodi¬
dit Dioscorides, & Galenus confirmat, qui
ad desiccantem uim, adstrictoriam habere
adiunctam testatur; Id tamen facultatem deie¬
ctoriam sortitum fuisse praestantissimam posteritas
reperit;