433
DE DESTILLAT. SECTIO II. 153
reperit; quod tamen insinuasse Dioscorides
quoque uidetur, cum scribat de elaterio, opti¬
mam esse suspiriosis purgationem: quòd si in¬
quit, in animo sit deiectionem moliri, adie¬
cto salis duplo, & stibij quod colorare suffi¬
ciat, ex aqua, erui magnitudine, catapotia da¬
to; quae addita sunt à Dioscoride, ut uis deie¬
ctoria augeatur: nam, ut ait Mesues, robora¬
tur elaterij uis, addito fossitij salis momen¬
to. Non est igitur mirum, ut redeam unde
diuerti, si quae metalla foris imposita refrige¬
rare ac siccare uidentur, eorum aliquot inte¬
riùs assumpta aduersari uenenis, calorem in¬
natum roborare, conseruareque humidum
ingenitum, propria quadam ui, possint. Re¬
frigerare uidetur extrinsecùs adhibitum &
tractatum, piper, at interiùs sumptum calefa¬
cit; multaque huiusmodi alia uidemus, de qui¬
bus luculenter magnus Galen. lib. 1. de med.
simpl. fac. disputat.
Verùm ut ad auri, & metallorum uires re¬
uertar, si quae plumbeis & aereis instrumentis
eliciuntur stillatitiae aquae, metallicum illud
uirus ac quasi nidorem contrahunt; therma¬
rum etiam aquae, multis morbis prosunt, ob
uires à metallis, per quae transeunt contra¬
ctas, & quae per plumbeos canales defertur
aqua, fugieda est, quod, teste Galeno 7. de con¬
pos. med. secundum loc. cap. 2. limus quidam
ex plumbo in ea contineatur, quamobrem qui
eius
K 5